SIMILITUDINES.

  QUALITAS. — Sicut scriptura, quam facit

ludimagister ducens manum rudi puerulo,

non est deterior ea, quam facit ducens ma"

num alteri scribendi gnaro, nec eleemosyna

domini dantis deterior est, si famulus, per

quern earn distribuit, est improbus; ita nec

Sacrificium Missse minus efficacise habet,
etsi  per  Saccrdotem  improbum  offeratur.
FABR. cone. iv, in Dom. I, Pent. C.

 Sicut Rex in suo palatio vult omnia se
digna, famulos scilicet, vestes, et vasa; ita
Christus quoque in sacrificio suo non nisi
mundissima quicque, ct nitidissima deside-
rat. Ibid. lltt. D. n. 8.

 Sicut posito corpore Christ! in sepulchro
adslitisse leguntur Angeli; ita etiam  con-
secrationi Dominici corporis assisteie sunt
credendi. S. Cam's. horn. in, in c. i, Eph.

 UTILITAS.—Sicut Ghristus orando pro no-
bis in coelo, et vulnera sua Patri ostendendo
impetrat nobis gratiam ad omnia; ita cum
ejusdem passio Patri repraesentatur in sacri-
ficio, impetrat et alia quaecumque benefieia,
FAB. cone. vil, in Fcr. 1:1, Pentec.

 Sicut Job per sing-ulos dies offerebat Deo
holocausta, ut, si forte filii ejus peccaverint,
cisdem propitiaretur; ita, et Ecclesia quoti-
die gralissimum Sacrificii Missaa holocaus-
tum pro salute nliorum offert. Anonym.

 DIGNITAS. — Sicut sole orieute stella? se
abscondunt, quia earum lumen a sole mu-
tuatum in ipso eminenter continetur; ita sa-
crificio legis novae incipiente,  sacrificia ve-
teris legis desierunt,  quia horuin omnium
excellentia et virtus in illo eminenter conli-
netur. Concill. Trid.. sess. xxn, c. I.

 Sicut is, qui cuprea, aut argentea monela
oblata est, facile illas spernit, si aurea illi
offeratur; ita quia Sacrificium nova; legis
continet omnesexcellentias antiquorum, om-
nia ilia fastidit Deus, et hoc solo clelcctatur.
FABR. cone.iv; in Do. i, post Pent. c. i.